PELEG sive PHALEG

PELEG sive PHALEG
PELEG, sive PHALEG
fil. Heber, pater Reu. Gen. c. 10. v. 25. Linguarum divisio sub tempus nativitatis eius contigisse creditur. Ita sentiunt doctissimi interpretes, Mercerus et Pererius. Nomen igitur Phaleg non ex futuro eventu fuit inditum, sed ex eo, quod iam factum, et praeteritum fuerat. Nam quia proxime post linguarum divisionem, Heber genuit filium suum primogenitum, idcirco e re illa tam memorabili nomen filio imposuit. Recte itaque Flavius Ioseph. Iud. Ant. l. 1. Ε᾿κλήθη δὲ Φάλεγος, inquit, ἐπειδὴ μετα τὸν ἀποδασμὸν τῆς οἰκήσεως τίκτεται.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”